Navem vero cybaeam maximam triremis instar, [pulcherrimam atque
ornatissimam cybaeam,] palam aedificatam sumptu publico tuo nomine, publice, sciente tota Sicilia, per magistratum senatumque
Mamertinum tibi datam donatamque esse dico. Haec navis onusta praeda Siciliensi, cum ipsa quoque esset ex praeda, simul cum
ipse decederet, adpulsa Veliam est cum plurimis rebus, et iis quas iste Romam mittere cum ceteris furtis noluit, quod erant
clarissimae maximeque eum delectabant. Eam navem nuper egomet vidi Veliae multique alii viderunt, pulcherrimam atque
ornatissimam, iudices: quae quidem omnibus qui eam aspexerant prospectare iam exsilium atque explorare fugam domini videbatur.
- Latino
- Verrinae di Marco Tullio Cicerone
- Cicerone