Libro 5, Paragrafo 30 - Studentville

Libro 5, Paragrafo 30

Nam in ipso aditu atque ore portus ubi primum ex alto sinus ab litore ad urbem inflectitur tabernacula carbaseis intenta velis conlocabat. Huc ex illa domo praetoria quae regis Hieronis fuit sic emigrabat ut eum per illos dies nemo extra illum locum videre posset. In eum autem ipsum locum aditus erat nemini nisi qui aut socius aut minister libidinis esse posset. Huc omnes mulieres quibuscum iste consuerat conveniebant quarum incredibile est quanta multitudo fuerit Syracusis; huc homines digni istius amicitia digni vita illa conviviisque veniebant. Inter eius modi viros et mulieres adulta aetate filius versabatur ut eum etiamsi natura a parentis similitudine abriperet consuetudo tamen ac disciplina patris similem esse cogeret.

  • Latino
  • Verrinae di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti