Libro 5, Paragrafo 32 - Studentville

Libro 5, Paragrafo 32

Xenocrates cum legati ab Alexandro quinquaginta ei talenta attulissent quac erat pecunia temporibus illis Athenis praesertim maxuma abduxit legatos ad cenam in Academiam; is apposuit tantum quod satis esset nullo apparatu. Cum postridie rogarent cum cui numerari iuberet ‘Quid? vos hesterna’ inquit ‘cenula non intellexistis me pecunia non egere?’ Quos cum tristioris vidisset triginta minas accepit ne aspernari regis liberalitatem videretur.

At vero Diogenes liberius ut Cynicus Alexandro roganti ut diceret si quid opus esset ‘Nunc quidem paululum’ inquit ‘a sole.’ Offecerat videlicet apricanti. Et hic quidem disputare solebat quanto regem Persarum vita fortunaque superaret; sibi nihil deesse illi nihil satis umquam fore; se eius voluptates non desiderare quibus numquam satiari ille posset suas eum consequi nullo modo posse.

  • Latino
  • Tusculanae Disputationes
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti