Tusculanae Disputationes

Opera di Cicerone.

Tusculanae disputationes, I, 31

Maxumum vero argumentum est naturam ipsam de inmortalitate animorum tacitam iudicare, quod omnibus curae sunt, et maxumae quidem, quae post mortem futura sint. ‘serit arbores, quae alteri saeclo prosint’, ut ait (Statius) in Synephebis, quid spectans nisi etiam postera saecula ad se pertinere? ergo arbores seret diligens agricola, quarum aspiciet bacam ipse numquam; vir magnus […]

Tusculanae disputationes, I, 48

Quae quidem cogitans soleo saepe mirari non nullorum insolentiam philosophorum, qui naturae cognitionem admirantur eiusque inventori et principi gratias exultantes agunt eumque venerantur ut deum; liberatos enim se per eum dicunt gravissimis dominis, terrore sempiterno, et diurno ac nocturno metu. quo terrore? quo metu? quae est anus tam delira quae timeat ista, quae vos videlicet, […]

Tusculanae disputationes, I, 49

Praeclarum autem nescio quid adepti sunt, quod didicerunt se, cum tempus mortis venisset, totos esse perituros. quod ut ita sit – nihil enim pugno -, quid habet ista res aut laetabile aut gloriosum? Nec tamen mihi sane quicquam occurrit, cur non Pythagorae sit et Platonis vera sententia. ut enim rationem Plato nullam adferret – vide, […]

Tusculanae disputationes, I, 50

Sed plurimi contra nituntur animosque quasi capite damnatos morte multant, neque aliud est quicquam cur incredibilis is animorum videatur aeternitas, nisi quod nequeunt qualis animus sit vacans corpore intellegere et cogitatione comprehendere. quasi vero intellegant, qualis sit in ipso corpore, quae conformatio, quae magnitudo, qui locus; ut, si iam possent in homine vivo cerni omnia […]

Libro 5, Paragrafo 32

Xenocrates cum legati ab Alexandro quinquaginta ei talenta attulissent quac erat pecunia temporibus illis Athenis praesertim maxuma abduxit legatos ad cenam in Academiam; is apposuit tantum quod satis esset nullo apparatu. Cum postridie rogarent cum cui numerari iuberet ‘Quid? vos hesterna’ inquit ‘cenula non intellexistis me pecunia non egere?’ Quos cum tristioris vidisset triginta minas […]

Richiedi informazioni