Libro 5, vv. 8-34 - Studentville

Libro 5, vv. 8-34

Ut pelagus tenuere rates nec iam amplius ulla

occurrit tellus, maria undique et undique caelum,
olli caeruleus supra caput astitit imber
noctem hiememque ferens

et inhorruit unda tenebris.
ipse gubernator puppi Palinurus ab alta:
‘heu quianam tanti cinxerunt aethera nimbi?

quidve, pater Neptune, paras?’ sic deinde locutus
colligere arma iubet validisque incumbere remis,
obliquatque

sinus in ventum ac talia fatur:
‘magnanime Aenea, non, si mihi Iuppiter auctor
spondeat, hoc sperem Italiam

contingere caelo.
mutati transversa fremunt et vespere ab atro
consurgunt venti, atque in nubem cogitur aer.
nec

nos obniti contra nec tendere tantum
sufficimus. superat quoniam Fortuna, sequamur,
quoque vocat vertamus iter. nec

litora longe
fida reor fraterna Erycis portusque Sicanos,
si modo rite memor servata remetior astra.’
tum pius

Aeneas: ‘equidem sic poscere ventos
iamdudum et frustra cerno te tendere contra.
flecte viam velis. an sit mihi

gratior ulla,
quove magis fessas optem dimittere navis,
quam quae Dardanium tellus mihi servat Acesten
et patris

Anchisae gremio complectitur ossa?’
haec ubi dicta, petunt portus et vela secundi
intendunt Zephyri; fertur cita

gurgite classis,
et tandem laeti notae advertuntur harenae.

  • Latino
  • Eneide
  • Virgilio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti