Libro 7, vv. 286-340 - Studentville

Libro 7, vv. 286-340

Ecce autem Inachiis sese referebat ab Argis 6.286
saeva Iovis coniunx aurasque invecta tenebat,

et laetum Aenean classemque ex aethere longe
Dardaniam Siculo prospexit ab usque Pachyno.
moliri iam tecta videt,

iam fidere terrae, 290
deseruisse rates: stetit acri fixa dolore.
tum quassans caput haec effundit pectore dicta:

‘heu stirpem invisam et fatis contraria nostris
fata Phrygum. num Sigeis occumbere campis,
num capti potuere

capi? num incensa cremavit 295
Troia viros? medias acies mediosque per ignis
invenere viam. at, credo, mea numina tandem

fessa iacent, odiis aut exsaturata quievi.
quin etiam patria excussos infesta per undas
ausa sequi et profugis toto

me opponere ponto. 7.300
absumptae in Teucros vires caelique marisque.
quid Syrtes aut Scylla mihi, quid vasta Charybdis

profuit? optato conduntur Thybridis alveo
securi pelagi atque mei. Mars perdere gentem
immanem Lapithum valuit,

concessit in iras 305
ipse deum antiquam genitor Calydona Dianae,
quod scelus aut Lapithis tantum aut Calydone merente?

ast ego, magna Iovis coniunx, nil linquere inausum
quae potui infelix, quae memet in omnia verti,
vincor ab Aenea.

quod si mea numina non sunt 310
magna satis, dubitem haud equidem implorare quod usquam est:
flectere si nequeo superos,

Acheronta movebo.
non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis,
atque immota manet fatis Lavinia coniunx:
at trahere

atque moras tantis licet addere rebus, 315
at licet amborum populos exscindere regum.
hac gener atque socer coeant

mercede suorum:
sanguine Troiano et Rutulo dotabere, virgo,
et Bellona manet te pronuba. nec face tantum
Cisseis

praegnas ignis enixa iugalis; 7.320
quin idem Veneri partus suus et Paris alter,
funestaeque iterum recidiva in Pergama

taedae.’
Haec ubi dicta dedit, terras horrenda petivit;
luctificam Allecto dirarum ab sede dearum
infernisque

ciet tenebris, cui tristia bella 325
iraeque insidiaeque et crimina noxia cordi.
odit et ipse pater Pluton, odere

sorores
Tartareae monstrum: tot sese vertit in ora,
tam saevae facies, tot pullulat atra colubris.
quam Iuno his

acuit verbis ac talia fatur: 330
‘hunc mihi da proprium, virgo sata Nocte, laborem,
hanc operam, ne noster honos

infractave cedat
fama loco, neu conubiis ambire Latinum
Aeneadae possint Italosve obsidere finis.
tu potes unanimos

armare in proelia fratres 335
atque odiis versare domos, tu verbera tectis
funereasque inferre faces, tibi nomina mille,

mille nocendi artes. fecundum concute pectus,
dissice compositam pacem, sere crimina belli;
arma velit poscatque

simul rapiatque iuventus.’ 340

  • Latino
  • Eneide
  • Virgilio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti