Libro 8, vv.370-405 - Studentville

Libro 8, vv.370-405

At Venus haud animo nequiquam exterrita mater 8.370
Laurentumque minis et

duro mota tumultu
Volcanum adloquitur, thalamoque haec coniugis aureo
incipit et dictis divinum aspirat amorem:

‘dum bello Argolici vastabant Pergama reges
debita casurasque inimicis ignibus arces, 375
non ullum auxilium

miseris, non arma rogavi
artis opisque tuae, nec te, carissime coniunx,
incassumve tuos volui exercere labores,

quamvis et Priami deberem plurima natis,
et durum Aeneae flevissem saepe laborem. 8.380
nunc Iovis imperiis

Rutulorum constitit oris:
ergo eadem supplex venio et sanctum mihi numen
arma rogo, genetrix nato. te filia Nerei,

te potuit lacrimis Tithonia flectere coniunx.
aspice qui coeant populi, quae moenia clausis 385
ferrum acuant portis

in me excidiumque meorum.’
dixerat et niveis hinc atque hinc diva lacertis
cunctantem amplexu molli fovet. ille

repente
accepit solitam flammam, notusque medullas
intravit calor et labefacta per ossa cucurrit, 390
non secus

atque olim tonitru cum rupta corusco
ignea rima micans percurrit lumine nimbos;
sensit laeta dolis et formae conscia

coniunx.
tum pater aeterno fatur devinctus amore:
‘quid causas petis ex alto? fiducia cessit 395
quo tibi, diva,

mei? similis si cura fuisset,
tum quoque fas nobis Teucros armare fuisset;
nec pater omnipotens Troiam nec fata

vetabant
stare decemque alios Priamum superesse per annos.
et nunc, si bellare paras atque haec tibi mens est, 8.400

quidquid in arte mea possum promittere curae,
quod fieri ferro liquidove potest electro,
quantum ignes animaeque

valent, absiste precando
viribus indubitare tuis.’ ea verba locutus
optatos dedit amplexus placidumque petivit 405

coniugis infusus gremio per membra soporem.

  • Latino
  • Eneide
  • Virgilio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti