Libro 11, vv. 296-335 - Studentville

Libro 11, vv. 296-335

Vix ea legati, variusque per ora cucurrit
Ausonidum turbata fremor, ceu saxa morantur
cum

rapidos amnis, fit clauso gurgite murmur
vicinaeque fremunt ripae crepitantibus undis.
ut primum placati animi et

trepida ora quierunt, 300
praefatus divos solio rex infit ab alto:
‘Ante equidem summa de re statuisse, Latini,

et vellem et fuerat melius, non tempore tali
cogere concilium, cum muros adsidet hostis.
bellum importunum, cives,

cum gente deorum 305
invictisque viris gerimus, quos nulla fatigant
proelia nec victi possunt absistere ferro.
spem

si quam adscitis Aetolum habuistis in armis,
ponite. spes sibi quisque; sed haec quam angusta videtis.
cetera qua rerum

iaceant perculsa ruina, 310
ante oculos interque manus sunt omnia vestras.
nec quemquam incuso: potuit quae plurima

virtus
esse, fuit; toto certatum est corpore regni.
nunc adeo quae sit dubiae sententia menti,
expediam et paucis

animos adhibete docebo. 315
est antiquus ager Tusco mihi proximus amni,
longus in occasum, finis super usque Sicanos;

Aurunci Rutulique serunt, et vomere duros
exercent collis atque horum asperrima pascunt.
haec omnis regio et celsi

plaga pinea montis 320
cedat amicitiae Teucrorum, et foederis aequas
dicamus leges sociosque in regna vocemus:

considant, si tantus amor, et moenia condant.
sin alios finis aliamque capessere gentem
est animus possuntque solo

decedere nostro, 325
bis denas Italo texamus robore navis;
seu pluris complere valent, iacet omnis ad undam

materies: ipsi numerumque modumque carinis
praecipiant, nos aera, manus, navalia demus.
praeterea, qui dicta ferant

et foedera firment 330
centum oratores prima de gente Latinos
ire placet pacisque manu praetendere ramos,
munera

portantis aurique eborisque talenta
et sellam regni trabeamque insignia nostri.
consulite in medium et rebus succurrite

fessis.’ 335

  • Latino
  • Eneide
  • Virgilio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti