Libro 9, vv. 473-524 - Studentville

Libro 9, vv. 473-524

Interea pavidam volitans pennata per urbem 9.473
nuntia Fama ruit matrisque

adlabitur auris
Euryali. at subitus miserae calor ossa reliquit, 475
excussi manibus radii revolutaque pensa.
evolat

infelix et femineo ululatu spondaico
scissa comam muros amens atque agmina cursu
prima petit, non illa virum, non illa

pericli
telorumque memor, caelum dehinc questibus implet: 480
‘hunc ego te, Euryale, aspicio? tune ille senectae

sera meae requies, potuisti linquere solam,
crudelis? nec te sub tanta pericula missum
adfari extremum miserae data

copia matri?
heu, terra ignota canibus data praeda Latinis 485
alitibusque iaces. nec te tua funera mater
produxi

pressive oculos aut vulnera lavi,
veste tegens tibi quam noctes festina diesque
urgebam, et tela curas solabar anilis.

quo sequar? aut quae nunc artus avulsaque membra 490
et funus lacerum tellus habet? hoc mihi de te,
nate, refers?

hoc sum terraque marique secuta?
figite me, si qua est pietas, in me omnia tela
conicite, o Rutuli, me primam absumite

ferro;
aut tu, magne pater divum, miserere, tuoque 495
invisum hoc detrude caput sub Tartara telo,
quando aliter

nequeo crudelem abrumpere vitam.’
hoc fletu concussi animi, maestusque per omnis
it gemitus, torpent infractae ad

proelia vires.
illam incendentem luctus Idaeus et Actor 9.500
Ilionei monitu et multum lacrimantis Iuli
corripiunt

interque manus sub tecta reponunt.
At tuba terribilem sonitum procul aere canoro onomat
increpuit, sequitur clamor

caelumque remugit.
accelerant acta pariter testudine Volsci 505
et fossas implere parant ac vellere vallum;
quaerunt

pars aditum et scalis ascendere muros,
qua rara est acies interlucetque corona
non tam spissa viris. telorum effundere

contra
omne genus Teucri ac duris detrudere contis, 510
adsueti longo muros defendere bello.
saxa quoque infesto

volvebant pondere, si qua
possent tectam aciem perrumpere, cum tamen omnis
ferre iuvet subter densa testudine casus.

nec iam sufficiunt. nam qua globus imminet ingens, 515
immanem Teucri molem volvuntque ruuntque,
quae stravit

Rutulos late armorumque resolvit
tegmina. nec curant caeco contendere Marte
amplius audaces Rutuli, sed pellere vallo

missilibus certant. 9.520
parte alia horrendus visu quassabat Etruscam
pinum et fumiferos infert Mezentius ignis;

at Messapus equum domitor, Neptunia proles,
rescindit vallum et scalas in moenia poscit.

  • Latino
  • Eneide
  • Virgilio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti