Libro 9, vv. 77-125 - Studentville

Libro 9, vv. 77-125

Quis deus, o Musae, tam saeva incendia

Teucris
avertit? tantos ratibus quis depulit ignis?
dicite: prisca fides facto, sed fama perennis.
tempore quo

primum Phrygia formabat in Ida 80
Aeneas classem et pelagi petere alta parabat,
ipsa deum fertur genetrix Berecyntia

magnum
vocibus his adfata Iovem: ‘da, nate, petenti,
quod tua cara parens domito te poscit Olympo.
pinea silva

mihi multos dilecta per annos, 85
lucus in arce fuit summa, quo sacra ferebant,
nigranti picea trabibusque obscurus

acernis.
has ego Dardanio iuveni, cum classis egeret,
laeta dedi; nunc sollicitam timor anxius angit.
solve metus

atque hoc precibus sine posse parentem, 90
ne cursu quassatae ullo neu turbine venti
vincantur: prosit nostris in

montibus ortas.’
filius huic contra, torquet qui sidera mundi:
‘o genetrix, quo fata vocas? aut quid petis istis?

mortaline manu factae immortale carinae 95
fas habeant? certusque incerta pericula lustret
Aeneas? cui tanta deo

permissa potestas?
immo, ubi defunctae finem portusque tenebunt
Ausonios olim, quaecumque evaserit undis

Dardaniumque ducem Laurentia vexerit arva, 9.100
mortalem eripiam formam magnique iubebo
aequoris esse deas, qualis

Nereia Doto
et Galatea secant spumantem pectore pontum.’
dixerat idque ratum Stygii per flumina fratris,
per

pice torrentis atraque voragine ripas 105
adnuit, et totum nutu tremefecit Olympum.
Ergo aderat promissa dies et tempora

Parcae
debita complerant, cum Turni iniuria Matrem
admonuit ratibus sacris depellere taedas.
hic primum nova lux

oculis offulsit et ingens 110
visus ab Aurora caelum transcurrere nimbus
Idaeique chori; tum vox horrenda per auras

excidit et Troum Rutulorumque agmina complet:
‘ne trepidate meas, Teucri, defendere navis
neve armate manus;

maria ante exurere Turno 115
quam sacras dabitur pinus. vos ite solutae,
ite deae pelagi; genetrix iubet.’ et sua

quaeque
continuo puppes abrumpunt vincula ripis
delphinumque modo demersis aequora rostris
ima petunt. hinc

virgineae, mirabile monstrum, 120
[quot prius aeratae steterant ad litora prorae]
reddunt se totidem facies pontoque

feruntur.
Obstipuere animis Rutuli, conterritus ipse
turbatis Messapus equis, cunctatur et amnis
rauca sonans

revocatque pedem Tiberinus ab alto.

  • Latino
  • Eneide
  • Virgilio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti