Libro VIII - Par. 1 - Studentville

Libro VIII - Par. 1

Omni Gallia devicta Caesar cum a superiore aestate nullum bellandi tempus intermisisset

militesque hibernorum quiete reficere a tantis laboribus vellet, complures eodem tempore civitates renovare belli consilia

nuntiabantur coniurationesque facere. Cuius rei verisimilis causa adferebatur, quod Gallis omnibus cogrutum esset neque ulla

multitudine in unum locum coacta resisti posse Romanis, nec, si diversa bella complures eodem tempore intulissent civitates,

satis auxili aut spati aut copiarum habiturum exercitum populi Romani ad omnia persequenda; non esse autem alicui civitati

sortem incommodi recusandam, si tali mora reliquae possent se vindicare in libertatem.

  • Latino
  • De Bello Gallico
  • Aulo Irzio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti