Libro VIII - Par. 21 - Studentville

Libro VIII - Par. 21

Hoc omnibus probato consilio Commius Atrebas ad eos confugit Germanos, a quibus ad id bellum

auxilia mutuatus erat. Ceteri e vestigio mittunt ad Caesarem legatos petuntque, ut ea poena sit contentus hostium, quam si sine

dimicatione inferre integris posset, pro sua clementia atque humanitate numquam profecto esset illaturus. Adflictas opes

equestri proelio Bellovacorum esse; delectorum peditum multa milia interisse, vix refugisse nuntios caedis. Tamen magnum ut in

tanta calamitate Bellovacos eo proelio commodum esse consecutos, quod Correus, auctor belli, concitator multitudinis, esset

interfectus. Numquam enim senatum tantum in civitate illo vivo quantum imperitam plebem potuisse.

  • Latino
  • De Bello Gallico
  • Aulo Irzio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti