Libro VIII - Par. 33 - Studentville

Libro VIII - Par. 33

Quo cum confestim Gaius Caninius

venisset animadverteretque omnes oppidi partes praeruptissimis saxis esse munitas, quo defendente nullo tamen armatis ascendere

esset difficile, magna autem impedimenta oppidanorum videret, quae si clandestina fuga subtrahere conarentur, effugere non modo

equitatum, sed ne legiones quidem possent, tripertito cohortibus divisis trina excelsissimo loco castra fecit; a quibus

paulatim, quantum copiae patiebantur, vallum in oppidi circuitum ducere instituit.

  • Latino
  • De Bello Gallico
  • Aulo Irzio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti