Libro VIII - Par. 39 - Studentville

Libro VIII - Par. 39

Ibi crebris litteris Canini fit certior quae

de Drappete et Lucterio gesta essent, quoque in consilio permanerent oppidani. Quorum etsi paucitatem contemnebat, tamen

pertinaciam magna poena esse adficiendam iudicabat, ne universa Gallia non sibi vires defuisse ad resistendum Romanis, sed

constantiam putaret, neve hoc exemplo ceterae civitates locorum opportunitate fretae se vindicarent in libertatem, cum omnibus

Gallis notum esse sciret reliquam esse unam aestatem suae provinciae, quam si sustinere potuissent, nullum ultra periculum

vererentur. Itaque Q. Calenum legatum cum legionibus reliquit qui iustis itineribus subsequeretur; ipse cum omni equitatu quam

potest celerrime ad Caninium contendit.

  • Latino
  • De Bello Gallico
  • Aulo Irzio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti