Libro VIII - Par. 51 - Studentville

Libro VIII - Par. 51

Exceptus est Caesaris adventus ab omnibus municipiis et

coloniis incredibili honore atque amore. Tum primum enim veniebat ab illo universae Galliae bello. Nihil relinquebatur quod ad

ornatum portarum, itinerum, locorum omnium qua Caesar iturus erat excogitari poterat. Cum liberis omnis multitudo obviam

procedebat, hostiae omnibus locis immolabantur, tricliniis stratis fora templaque occupabantur, ut vel exspectatissimi triumphi

laetitia praecipi posset. Tanta erat magnificentia apud opulentiores, cupiditas apud humiliores.

  • Latino
  • De Bello Gallico
  • Aulo Irzio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti