Libro VIII - Par. 55 - Studentville

Libro VIII - Par. 55

Quo cum venisset, cognoscit per C. Marcellum

consulem legiones duas ab se remissas, quae ex senatus consulto deberent ad Parthicum bellum duci, Cn. Pompeio traditas atque

in Italia retentas esse. Hoc facto quamquam nulli erat dubium, quidnam contra Caesarem pararetur, tamen Caesar omnia patienda

esse statuit, quoad sibi spes aliqua relinqueretur iure potius disceptandi quam belli gerendi.

  • Latino
  • De Bello Gallico
  • Aulo Irzio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti