L'imperatore Giuliano - Studentville

L'imperatore Giuliano

Imperator Iulianus ingenti apparatu Persis bellum movit. Nam putabat saluti ac tranquillitati imperii melius esse hostes tam bellicosos in Romanorum dicionem redigere quam ex finibus imperii tantum repellere. Cum modo acerrime modo prudentissime pugnavisset, multa oppida et plura castella Persarum vel in deditionem accepit vel vi expugnavit; cum autem in hostium fines longius processisset castra stativa apud Ctesiphontem, caput Persarum regni, aliquamdiu habuit. Postea Romam victor rediens, dum inconsultius proelio se inserit, hostili manu necatus est. Iulianus egregius vir fuit, liberalibus disciplinis eruditus, litteris Graecis doctior quam Latinis, facundia ingenti ac prompta, memoria tenaci; sapientia et doctrina aequales longe superabat. In amicos liberalis, comis in cunctos, gloriae studiosior quam avidior pecuniae fuit. Namque propter gloriam saepissime animi immodici fuit, mediocrem habens aerarii curam. A Christianis nihili factus est et apostatam cognominatus (est), quia mutavit religionem, qua puer institutus erat.

  • Latino
  • Maiorum Lingua A
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti