L'istituzione del consolato - Studentville

L'istituzione del consolato

Hinc Romae, ne Tarquinius Superbus iterum rerum potiretur, consulatus coepit et pro uno rege duo consules creati sunt: ita, si unus malusesse voluisset, alter eum, habens potestatem similem, coërcuisset. Et placuit ne imperium longius quam annuum haberent, ne per diuturnitatem potestatis insolentiores fierent, sed ut civiles semper essent, cum se post annum scirent futuros esse privatos cives. Fuerunt igitur anno primo ab expulsis regibus consules L. Iunius Brutus, auctoritate dignissimus quia maxime egerat ut Tarquinius pelleretur, et Tarquinius Collatinus, maritus Lucretiae. Sed Tarquinio Collatino statim sublata est dignitas. Placuerat enim ne quisquam in urbe maneret, qui Tarquinius vocaretur et qui magistratu fungeretur. Ergo muneribus publicis Tarquinius Collatinus vacavit et, accepto omni patrimonio suo, ex urbe migravit: loco ipsius factus est L. Valerius Publicola consul.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti