ll primo triumvirato - Studentville

ll primo triumvirato

Caesar pacata provincia Hispania, ad triumphum simul consulatumque decessit. E duobus consulatus comperitoribus, Lucio Luccio Marcoque Bibulo, Lucceium sibi adiunxit ut is, quondam inferior gratia esset pecuniaque polleret, nummos communi nomine centuriis distribueret.Qua re cognita optimates, quia putabant nihil non ausurum esse Caesarem in summo magistratu cum Bibulo Caesar consul creatur. Eandem ob causam opera ab optimatibus data est ut futuris consulibus provinciae minimi negotii decernerentur. Qua iniuria motus Caesar omnibus officiis sibi conciliavit Gnaeum Pompeium offensum senatoribus, quod, Mithridate rege victo, acta sua non confirmarent; tum Caesar Pompeio Marcum Crassum veterem inimicum reconciliavit ac societatem cum utroque iniit, ne quid ageretur in re publica quod dispicuisset ulli e tribus.

  • Latino
  • Nova Officina
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti