Lo sbarco in Britannia si prospetta molto difficile - Studentville

Lo sbarco in Britannia si prospetta molto difficile

Caesar, nactus idoneam ad navigationem tempestatem, tertia fere vigilia naves solvit equitesque in ulteriorem portum progredi et naves conscendere et se sequi iussit. Ipse hora diei circiter quarta cum primis navibus Britanniam attigit atque ibi in omnibus collibus expositas hostium copias armatas conspexit. Hunc locum ad egressum de navibus haud idoneum esse arbitratus, per multas horas in ancoris exspectavit. Deinde, ventum et aestum secundos nactus, signo dato et sublatis ancoris, circiter milia passuum ab eo loco progressus, aperto ac plano litore naves constituit. At Britanni, consilio Romanorum cognito, nostros cum equitatu et essedariis in litore subsecuti sunt et Romanos e navibus egredi prohibebant. Romani enim e navibus desilire debebant cum armis et impedimentis et progredi usque ad litus, unde Britanni ex equis et essedis tela coniciebant, pugnae genus exercentes quo uti solebant.

  • Latino
  • Maiorum Lingua B
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti