Lotta per il potere - Studentville

Lotta per il potere

Eumenes autem, rei militaris peritia, qua maxime fruebatur, ad Antigoni refrenandum impetum tale capit consilium. Certos mittit homines ad infimos montes, qui obvii erant itineri adversariorum, hisque praecipit ut prima nocte quam latissime ignes faciant quam maximos atque hos secunda vigilia minuant, tertia perexiguos reddant, et assimulata castrorum consuetudine suspicionem iniciant hostibus, iis locis esse castra ac de eorum adventu esse praenuntiatum; idemque postera nocte faciant. Ii, quibus imperatum erat, diligenter praeceptum curant. Antigonus tenebris obortis ignes conspicatur: credit de suo adventu esse auditum et adversarios illuc suas copias contraxisse. Ei mutare consilium opus est et, quoniam imprudenter hostes adoriri non possit, flectit iter suum et anfractum longiorem copiosae viae capit ibique diem unum opperitur ad lassitudinem sedandam militum ac reficienda iumenta, quo integriore exercitu decerneret. Sic Eumenes, callido usus consilio, callidum imperatorem vicit celeritatemque impedivit eius, neque tamen multum profecit. Nam invidia ducum, cum quibus erat, perfidiaque Macedonum veteranorum, cum superior proelio discessisset, Antigono est deditus et inimicus eius rerum potitus est.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti