Lucullo, un impasto di serietà e di spregiudicatezza - Studentville

Lucullo, un impasto di serietà e di spregiudicatezza

In expeditione in orientis regiones Lucullus magnas res gessit,memoria dignas.Nam in multislocis Mithridatem,Ponti regem,proelio vicit atque profligavit Tigranem,potentissimum Armeniae regem.In bellis autem fere invictus,pecuniae tamen avidissimum se praebuit.Ideo,Mithridate denique superato,desidiose et luxuriose vivere coepit.Nam magnis impensis villas sumptuosas et splendidas aedificavit,plenas statuis et vasis pretiosis.Mari quoque damna adtulit:in nonnullis locis enim in aquas magna saxa iecit;in aliis,suffossis montibus,ad terras mare tulit.Itaque narrant Pompeium per ludum Lucullum nominavisse Xerxem Romanum:nam Xerxes,Persarum rex,cum in Hellesponto pontem aedificavisset atque hic mari procelloso diruttus esst,iussit ter scutica mare verberari.

  • Latino
  • Libro Nuovo Comprendere e tradurre
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti