Ludus per i ragazzi è un termine davvero ambiguo - Studentville

Ludus per i ragazzi è un termine davvero ambiguo

Pueri et puellae ludum amant et ludere magis quam studere malunt. Pueri libenter pila ludunt, puellae autem cum ligneis vel eburneis pupis ludere amant; et pueri et puellae trocho ludere cupiunt. Sed “ludus” etiam aliud significat pueris Romanis: a Romanis enim “ludus litterarius” appellatur quod nos “scuola elementare” appellamus.
Etiam Marcus et Tullia cotidie a servo paedagogo in ludum -id est in scholam-ducuntur, ubi ludi magister eos docet legere, scribere stylo in tabulis ceratis et numerare calculis. Tullia sedula discipula est et ob diligentiam suam a magistro semper laudantur; Marcus contra impiger discipulis non est: nam solum ludendi studio ardet! Sed schola, etamsi ludus vocatur, ludere non permittit et Marcus, cum in schola parum attentus est neque studet, a magistro severe punitur: miser puer enim ferula pulsatur!

  • Latino
  • Maiorum Lingua A
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti