Marco Antonio, che cosa sei diventato? - Studentville

Marco Antonio, che cosa sei diventato?

unde igitur tanta ista mutatio?non possum adduci ut suspicer te pecunia captum esse. licet quod cuique libet loquatur, credere non est necesse. nihil enim umquam in te sordidum, nihil humile cognovi. quamquam solent domestici depravare non numquam. sed novi firmitatem tuam. atque utinam, ut culpam, sic etiam suspicionem vitare potuisses!illud magis vereor, ne, ignorans verum iter gloriae, gloriosum putes plus te unum posse quam omnes et metui a civibus tuis quam diligi malis. quod si ita putas, totam ignoras viam gloriae. utinam, M.Antoni, avum tuum meminisses! de quo tamen audisti multa ex me eaque saepissime. putasne illum immortalitatem mereri voluisse, ut propter armorum habendorum licentiam metueretur? illa erat vita, illa secunda fortuna, libertate esse parem ceteris, principem dignitate. itaque, ut omittam res avi tui prosperas, acerbissimum eius supremum diem malim quam L. Cinnae dominatum, a quo ille crudelissime est interfectus.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti