Meglio la morte che la tirannide - Studentville

Meglio la morte che la tirannide

Complures (Pompeiani) interim ex fuga Uticam perveniunt. Quos omnes Cato convocatos hortatur ut oppidum defenderent. Quorum cum partem assentire, partem animum mentemque perterritam atque in fugam destinatam habere intellexisset, amplius de ea re agere destîtit navesque his attribuit, ut in quas quisque partes vellet proficisceretur. Ipse autem mori potius quam tiranni vultum aspicere maluit. Nam omnibus rebus diligentissime constitutis, liberis suis L. Caesari commendatis, cum dormitum isset, ferrum intro clam in cubiculum tulit atque ita se traiecit. Qui cum, anima nondum espirata, concidisset, et, impetu facto in cubiculum ex suspicione, medicus familiaresque continere atque vulnus obligare coepissent, ipse suis manibus vulnus crudelissime divellit atque animo praesenti se interemit. Quem Uticenses, quamquam eum oderant partium gratia, tamen propter eius singularem integritatem, et quod dissimillimus reliquorum ducum fuerat quodque Uticam mirificis operibus muniverat, sepultura afficiunt.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti