Meriti e fortuna di Augusto - Studentville

Meriti e fortuna di Augusto

Nunc paucis verbis Octaviani Augusti laudes dicendas esse arbitror. Attamen etiam dicendum est eum saepe a Fortuna adiutum esse. Nam, quodcumque susceperat, id semper prospere ei eveniebat. Nec silentio praetereundae sunt laudes scriptorum et adulatorum. Quotiescumque enim aliquid, vel mediocre, suscepturus erat, semper ei aderat vel scriptor vel poeta, qui rem laudibus efferebat. Nam, ut in proverbiis est, laudibus poetarum semper magna fiunt quae initio parva erant. Supervacaenum nunc est tot poetas enumerare: satis erit Horatii et Vergilii carmina commemoravisse. Titus Livius quoque, rerum scriptor gravissimus, qui priscae rei publicae laudator erat, Octaviani sapientiam, iustitiam, clementiam, moderationem laudandas putavit. Quapropter, seu virtutes eius magnae fuerunt, seu eas poetae et scriptores amplificaverunt, Augusti famam non praetereundam arbitror.

  • Latino
  • Nova Officina
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti