Milziade abbandona la conquista di Paro - Studentville

Milziade abbandona la conquista di Paro

Parum insulam cum oratione reconciliare non posset, copiis e navibus eductis, urbem operibus clausit amnique commeatu privavit, dein vineis ac testudinibus constitutis propius muros accessit.Cum iam in eo esset, ut oppidum caperet, procul in continenti lucus, qui ex insula conspiciebatur, nocturno tempore incensus ests. Cum flamma ab oppidanis et oppugnatoribus visa esset, utrisque venit in opinionem sugnum a classiariis regiis datum esse. Propterea et Parii a deditione deterriti sunt et Miltiades, timens classis regiae adventum, incensis operibus, quae statuerat, cum totidem navibus atque erat profectus Athenas magna cum offensione civium suorum revertit. Postea comdemnatus ergo est quod, cum Parum expugnare posset, a rege corruptus infectis rebus discessisset.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti