Milziade - Studentville

Milziade

Miltiades Atheniensis, ex imperatoribus aetatis suae clarissimus, non solum antiquitate familiae et gloria maiorum, sed etiam morum suorum suavitate et modestia floruit. Nam semper se praebuit studiosissimum communis utilitatis atque tam benevolus et comis erga omnes fuit ut etiam humillimis civibus, auxilium postulantibus, facilem adîtum daret. Cum Persae, qui Graecis bellum intulêrant, extrema aestate in Atticam irruperunt Athenas deleturi, Athenienses, Miltiade duce, copias ex urbe eduxerunt et proelium apud Marathonem commiserunt. Persis plures milites quam Atheniensibus erant, sed in pugna Athenienses magis strenui fuerunt et, acriter pugnantes, hostes profligaverunt. Pugna Marathonia nullum proelium nobilius fuit: perexiguus Atheniensium exercitus enim militum fortitudine ac ducis peritia maximas Persarum copias prostravit. Miltiadis laus militaris summa fuit, sed non minor (fuit) eius auctoritas apud populum. Itaque is non effugit adversariorum suorum invidiam: nam proditionis accusatus, in vincula coniectus est ibique diem supremum obiit.

  • Latino
  • Maiorum Lingua A
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti