Moderazione e frugalità dell'imperatore Antonino Pio - Studentville

Moderazione e frugalità dell'imperatore Antonino Pio

Antoninus Pius tanta diligentia populos sibi subiectos rexit, ut omnia et omnes, quasi sua essent, curaret. Provinciae sub eo cunctae floruerunt, delatores extincti sunt, publicatio bonorum rarior quam umquam fuit. Neque de provinciis neque de ullis actibus quicquam constituit, nisi quod prius ad amicos rettulit atque ex eorum sententia decreta composuit. Eius victus talis fuit, ut esset opulentia sine profusione, parsimonia sine avaritia nec omnino, imperator factus, quicquam de vitae privatae qualitate mutavit. Saepe visus est ab amicis cum privatis vestibus et domestica quaedam gerens. Salaria tam multis subtraxit, quam multos ea accipere otiosos videbat, dicens nihil esse sordidius, immo crudelis, quam si rem publicam adroderet is, qui nihil in eam suo labore conferret. Patrimonium privatum filiae reliquit, sed eius fructus rei publicae donavit; species imperatorias superfluas et praedia vendidit et in suis fundis vixit pro anni temporibus. Nec ulla expeditiones in provincias suscepit, dicens gravem esse provincialibus comitatum imperatoris, etiam parcissimi. Et tamen ingenti auctoritate apud omnes gentes fuit, cum Romae propterea manere vellet, ut undique nuntios citius posset accipere.

  • Latino
  • Maiorum Lingua B
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti