Mogli ferocemente punite - Studentville

Mogli ferocemente punite

Magno scelere horum severitas ad exigendam vindictam concitata est, ob autem minorem causam Egnatium Mecenium non puduit uxorem, quod vinum bibisset, fustibus percutere et interimere, idque factum non accusatore tantum, sed etiam reprehensore caruit, quod omnes optimo illam exemplo existimabant violatae sobrietati poenas pependisse. Nec sane nos fugit quamcumque feminam vini usum immoderate appetentem omnibus virtutibus ianuam claudere et delictis aperire. Iungendus est his P. Sempronius Sophus, qui coniugem repudii nota adfecit, quoniam illa, marito ignorante, ludos ausa erat spectare. Ergo, cum olim a feminis sic poenas repetere viros non puderet, mens earum a delictis aberat.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti