Momenti di disperazione - Studentville

Momenti di disperazione

Ome perditum, o afflictum! Quid nunc rogem te ut venias, mulierem aegram et corpore et animo confectam? Non rogem? sine te igitur sim? Opinor, sic agam: si est spes nostri reditus, eam confirmes et rem adiuves; sin, ut ego metuo, transactum est quoquo modo potes, ad me fac venias. Unum hoc scito: si te habebo, non mihi videbor plane, perisse. Sed quid Tulliola mea fiet? Iam id vos videte; mihi deest consilium. Sed certe, quoquo modo res se habebit, illius misellae et matrimonio et famae serviendum est. Cicero meus quid aget? Iste vero sit in sinu semper et complexu meo. Non queo plura iam scribere; impedit maeror. Tu quid egeris nescio; utrum aliquid teneas an, quod metuo, plane sis spoliata. Tu quod me hortaris ut animo sim magno et spem habeam recuperandae salutis, id velim sit eius modi ut recte sperare possimus. Quod reliquum est, sustenta te, mea Terentia, ut potes honestissime. Viximus, floruimus; non vitium nostrum sed virtus nostra nos afflixit.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti