Morte di Catone Uticense - Studentville

Morte di Catone Uticense

Quidni Catonem narrem, ultima illa nocte Platonis librum legentem, posito ad caput gladio? Duo haec in rebus extremis in strumenta prospexerat: alterum ut vellet mori, alterum ut posset. Compositis ergo rebus, utcumque componi fractae atque ultimae poterant, id agendum existimavit, ne cui aut Catonem occidere liceret, aut servare contingeret. Et stricto gladio, quem usque in illum diem ab omni caede purum servaverat: «Nihil – inquit – egisti, Fortuna, omnibus conatibus meis obstando. Non pro mea adhuc, sed pro patriae libertate pugnavi; nec agebam tanta pertinacia ut liber, sed ut inter liberos viverem; nunc, quoniam deploratae sunt res generis humani, Cato deducatur in tutum». Impressit deinde mortiferum corpori vulnus. Quo obligato a medicis, cum minus sanguinis haberet, minus virium, animi idem, iam non tantum Caesari sed sibi iratus, nudas in vulnus manus egit et generosum illum contemptoremque omnis potentiae spiritum non emisit sed eiecit.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti