Morte eroica di Cabria - Studentville

Morte eroica di Cabria

Chabrias autem periit bello sociali tali modo. Oppugnabant Athenienses Chium. Erat in classe Chabrias privatus, sed omnes qui in magistratu erant auctoritate anteibat, eumque magis milites quam qui praeerant aspiciebant. Quae res ei maturavit mortem. Nam, dum primus vult portum inire gubernatoremque iubet eo dirigere navem, ipse sibi perniciei fuit: cum enim eo penetravisset, ceterae naves non sunt secutae. Quo facto circumfusus hostium concursu, cum fortissime pugnaret, navis rostro percussa coepit sidere. Hinc refugere cum posset, si se in mare deiecisset (quod suberat classis Atheniensium quae exciperet natantes), perire maluit quam, abiectis armis, navem relinquere, in qua fuerat vectus. Id ceteri facere noluerunt, qui nando in tutum pervenerunt. At ille, praestare honestam mortem existimans turpi vitae, comminus pugnans telis hostium interfectus est.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti