Morti singolari - Studentville

Morti singolari

Fata mirum in modum multos viros tulerunt. Cum Aeschylus poeta in Siciliae urbe vitam degeret, e moenibus excessit, ut in aprico loco resideret. Aquila autem, quae testudinem ferebat, elusa poetae capitis splendore – erat enim calvus – super eum testudinem illisit, putans caput lapidem esse. Aeschylus vehementi ictu peremptus est. Ferunt etiam Homerum in insula Io vitam amisisse non vulgari causa. Cum non tulisset se quae stionem a piscatoribus latam non solvisse, dolore absumptus est.

  • Latino
  • La Lingua delle Radici 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti