Nerone - Studentville

Nerone

Claudio successit Nero, Caligulae avunculo suo simillimus, qui Romanum imperium et deformavit et diminuit, inusitatae luxuriae; in calidis et frigidis se lavabat unguentis, retibus aureis pisces capiebat et retia blatteis funibus extrahebat. Infinitam senatorum partem interfecit, bonis omnibus hostis fuit. Postremo, turpissime saltabat et cantabat in scaena citharoedico habitu vel tragico. Parricidia multa commisit, fratrem, uxorem, sororem, matrem interfecit. Urbem Romam incendit: spectaculi enim imaginem cernere cupiebat, quod olim Troia capta praebuerat. In militaribus gestis Britanniam paene amisit. Armeniam Parthi sustulerunt legionesque Romanas sub iugum miserunt. Duae tamen sub eo provinciae factae sunt: Pontus Polemoniacus et Alpes Cottiae. Denique orbi Romano exsecrabilis ab omnibus destitutus est et a senatoribus hostis iudicatus est: et Palatio fugit et in suburbano liberti sui, quod est inter Salariam et Nomentanam viam, se interfecit.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti