Nerone partecipa alle gare teatrali - Studentville

Nerone partecipa alle gare teatrali

Cantante Nerone, spectatores in theatro remanere iubebantur et ne necessaria quidem causa excedere theatro licitum erat. Itaque et mulieres quaedam enixae esse in spectaculis dicuntur, et multi taedio audiendi et laudandi – clausis portis – aut furtim desiluisse de muro aut morte simulata funere elati esse. Vix autem credi potest quam trepide anxieque certaverit, quanta adversariorum aemulatione. Praeterea, incredibile creditu, magnus iudicum metus principi erat. Traditum est maxime Neronem certamina scaenica vincere voluisse: ille solebat etiam adversarios infamare secreto, maledictis incessere ac, si qui arte praecellerent, conrumpere. Iudices autem prius quam inciperet reverentissime adloquebatur, dicens sibi videri omnia facienda se fecisse, sed eventum in manu esse Fortunae.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti