Non dimenticare che sei Cicerone - Studentville

Non dimenticare che sei Cicerone

Noli te oblivisci Ciceronem esse, qui aliis consueris praecipere et dare consilium: noli malos medicos imitari, qui in alienis morbis profitentur tenere se medicinae scientiam, ipsi se curare non possunt; sed potius, quae aliis praecipere soles, tute tibi subice, atque apud animum propone. Nullus dolor est, quem non longinquitas temporis minuat ac molliat. Hoc te exspectare tempus ac non rei sapientia tua te occurrere, tibi turpe est. Quod si quis inferis sensus est, qui Tulliae in te amor fuit, pietasque in omnes suos, hoc certe illa te facere non optat. Da hoc illi mortuae; da ceteris amicis ac familiaribus, qui tuo dolore maerent; da patriae, ut etiam tum opera et consilio tuo uti possit. Plura me ad te hac de re scribere pudet, ne putes prudentiae tuae me diffidere. Quare, si hoc unum proposuero, finem faciam scribendi. Vidimus aliquotiens secundam pulcherrime te fortunam pati: fac aliquando intelligamus adversam quoque te aeque pati posse.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti