Non si possono giudicare i costumi di altri sulla base dei propri - Studentville

Non si possono giudicare i costumi di altri sulla base dei propri

De hoc priusquam scribimus, haec praecipienda videntur lectoribus, ne alienos moresad suos referant, neve ea quae ipsis leviora sunt, pari modo apud ceteros fuisse arbitrentur. Scimus enim musicen nostris moribus abesse a principis persona, saltare vero etiam in vitiis poni: quae omnia apud Graecos et grata et laude digna ducuntur. Cum autem exprimere imaginem consuetudinis atque vitae velimus Epaminondae, nihil videmur debere praetermittere, quod pertineat ad eam declarandam. Quare dicemus primum de genere eius, deinde quibus disciplinis et a quibus sit eruditus, tum de moribus ingeniique facultatibus et si qua alia memoriä digna erunt, postremo de rebus gestis, quae a plurimis animi anteponuntur virtutibus. Natus igitur patre, quo diximus, genere honesto, pauper iam a maioribus relictus, eruditus autem sic ut nemo Thebanus magis. Nam et citharizare et cantare ad chordarum sonum doctus est a Dionysio; cantare tibiis ab Olympiodoro, saltare a Calliphrone, at philosophiae praeceptorem habuit Lysim Tarentinum, Pythagoreum.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti