Numanzia contro Roma - Studentville

Numanzia contro Roma

Cum Numantia, opulentissima et potentissima inter civitates Hispaniae, Romani maxime varia fortuna bellum diutissime gesserunt. Cum Numantinis Quintus Pom-peius consul, cum esset proelio superatus, pacem ignobilissimam fecit. Postea etiam Caius Hostilius Mancinus ignobiliorem fecit pacem, sed a populo et senatu foedus non adprobatum est, quia turpius erat. Post tantam ignominiam Publius Scipio con-sul creatus est et in Hispaniam contra Numantinos missus. Scipio prosperiore fortuna rem gessit quam priores consules et brevi tempore plurimas civitates Hispaniae in deditionem accepit. Postremo, dum Numantia diu obsidetur, miseri oppidani tanta fame oppressi sunt ut ad deditionem coacti sint. Tunc, postquam moenia funditus diruta sunt et omnia aedificia incensa, hominum sors non minus misera quam urbis fuit: omnes enim in servitutem redacti vel crudelissima nece necati sunt.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti