Occorre rispettare le decisioni dei governanti - Studentville

Occorre rispettare le decisioni dei governanti

Magistratibus igitur utendum est iisque opus est, quia sine eorum prudentia atque diligentia esse civitas non potest, eorumque descriptione omnis rei publicae moderatio continetur. Neque solum iis praescribendus est imperandi modus, sed etiam civibus modus obtemperandi. Nam qui bene imperat, paruerit aliquando necesse est, et qui modeste paret dignus esse videtur qui aliquando imperet. Itaque oportet eum qui paret sperare se aliquo tempore imperaturum esse et illum qui rerum potitus est cogitare brevi tempore sibi esse parendum. Nec vero solum ut cives obtemperent oboediantque magistratibus praescribimus, sed etiam ut eos colant diligantque. Iure igitur noster Plato Titanis dignos putat eos qui adversantur magistratibus, quia similes illis sunt qui caelestibus adversabantur.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti