Onori resi da Artemisia al marito morto - Studentville

Onori resi da Artemisia al marito morto

Ubi Mausolus, Cariae rex, de vita decessit, Artemisia, uxor eius, marito sepulcrum magnificum extruxit, quod veteres scriptores inter septem orbis mirabilia posuereunt. Sepulcrum Manibus Mausoli sollemni ritu dicavit Artemisia et, ut eum honoraret, certamen poeticum in eius honorem cum amplis muneribus instituit. Ad certamen venerunt multi nobiles viri, ingenio praestantes, ex omnibus Asiae et Graeciae urbibus. Etiam Isocrates Atheniensis, princeps oratorum Graecorum, venit. In certamine tamen Theopompus vicit, clarus rerum scriptor.

  • Latino
  • Nova Officina
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti