Oratore o generale? - Studentville

Oratore o generale?

Veritati quidem si confidere volumus, omissis illis divinis consiliis, quibus saepe constituta est imperatorum sapientia salus civitatis aut belli aut domi, multo magnus orator praestat minutis imperatoribus. «At prodest plus imperator.» Quis negat? Sed tamen (non metuo ne mihi acclametis; est autem quod sentias dicendi libere locus) malo mihi L. Crassi unam pro Manio Curio dictionem quam castellanos triumphos duo. «At pluris interfuit rei publicae castellum capi Ligurum quam bene defendi causam Manii Curi.» Credo; sed Atheniensium quoque pluris interfuit firma tecta in domiciliis habere quam Minervae signum ex ebore pulcherrimum; tamen ego me Phidiam esse mallem quam vel optimum fabrum tignarium. Qua re non quantum quisque prosit, sed quanti quisque sit ponderandum est; praesertim cum pauci pingere egregie possint aut fingere, operarii autem aut baiuli deesse non possint.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti