Orazio Coclite e Clelia - Studentville

Orazio Coclite e Clelia

Etrusci, duce Porsena, iam in urbem ponte Sublicio irrupturi erant, cum Horatius Cocles extremam pontis partem occupavit et fortiter pugnans hostium impetum sustinuit, dum commilitones post eius tergum pontem rescindunt. Postea cum vidit, ponte rescisso, patriam periculo imminenti liberatam, armatus se in Tiberim mersit. Dii immortales, Horatii virtute commoti, incolumitatem ei praebuerunt: nam neque altitudine deiectus quassatus nec pondere armorum pressus ne telis hostium quidem laesus, flumen tranavit et ad suos salvus pervenit. Itaque Horatius Cocles in se convertit oculos omnium: et civium, inter laetitiam et metum haesitantium, et hostium, admiratione stupentium. Is enim unus scuto suo urbi praesidio fuit. Iure Etrusci Roma exeuntes dixerunt: «Romanos vicimus, ab Horatio victi sumus». Eadem tempestate etiam Cloelia inclitum facinus confecit. Nam ea, cum aliis virginibus Romanis obses Porsenae data, e custodia hostium nocturno tempore effugiens, equum conscendit, celeriter flumen transiit et domum suam rediit. Hac re gesta, Cloelia non solum vinculis se solvit sed etiam hostium metu patriam liberavit et, omnibus consentientibus, statua equestris in foro honoris causa ei posita est.

  • Latino
  • Maiorum Lingua A
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti