Divus Augustus Paragrafi da 1 a 5: versioni tradotte - StudentVille

Paragrafi da 1 a 5

Paragrafo 1
Gentem Octaviam Velitris praecipuam olim fuisse multa declarant. Nam et vicus celeberrima parte oppidi iam pridem Octavius vocabatur et ostendebatur ara Octavio consecrata qui bello dux finitimo cum forte Marti rem divinam faceret nuntiata repente hostis incursione semicruda exta rapta foco prosecuit atque ita proelium ingressus victor redit. Decretum etiam publicum extabat quo cavebatur ut in posterum quoque simili modo exta Marti redderentur reliquiaeque ad Octavios referrentur.

Paragrafo 2
Ea gens a Tarquinio Prisco rege inter minores gentis adlecta in senatum mox a Servio Tullio in patricias traducta procedente tempore ad plebem se contulit ac rursus magno intervallo per Divum Iulium in patriciatum redit. Primus ex hac magistratum populi suffragio cepti C. Rufus. Is quaestorius CN. et C. procreavit a quibus duplex Octaviorum familia defluxit conditione diversa. Siquidem Gnaeus et deinceps ab eo reliqui omnes functi sunt honoribus summis. At Gaius eiusque posteri seu fortuna seu voluntate in equestri ordine constiterunt usque ad Augusti patrem. Proavus Augusti secundo Punico bello stipendia in Sicilia tribunus militum fecit Aemilio Papo imperatore. Avus municipalibus magisteriis contentus abundante patrimonio tranquillissime senuit. Sed haec alii; ipse Augustus nihil amplius quam equestri familia ortum se scribit vetere ac locuplete et in qua primus senator pater suus fuerit. M. Antonius libertinum ei proavum exprobrat restionem e pago Thurino avum argentarium. Nec quicquam ultra de paternis Augusti maioribus repperi.

Paragrafo 3
C. Octavius pater a prinipio aetatis et re et existimatione magna fuit ut equidem mirer hunc quoque a nonnullis argentarium atque etiam inter divisores operasqe compestris proditum; amplis enim innutritus opibus honores et adeptus est facile et egregie administravit. Ex praetura Macedoniam sortitus fugitivos residuam Spartaci et Catilinae manum Thurinum agrum tenentis in itinere delevit negotio sibi in senatu extra ordinem dato. Provinciae praefuit non minore iustitia quam fortitudine; namque Bessis ac Thracibus magno proelio fusis ita socios tractavit ut epistolae M. Ciceronis exstent quibus Quintum fratrem eodem tempore parum secunda fama proconsulatum Asiae administrantem hortatur et monet imitetur in promerendis sociis vicinum suum Octavium.

Paragrafo 4
Decedens Macedonia prius quam profiteri se candidatum consulatus posset mortem obiit repentinam superstitibus liberis Octavia maiore quam ex Ancharia et Octavia minore item Augusto quos ex Atia tulerat. Atia M. Atio Balbo et Iulia sorore C. Caesaris genita est. Balbus paterna stirpe Aricinus multis in familia senatoriis imaginibus a matre Magnum Pompeium artissimo contingebat gradu functusque honore praeturae inter vigintiviros agrum Campanum plebi Iulia lege divisit. Verum idem Antonius despiciens etiam maternam Augusti originem proavum eius Afri generis fuisse et modo unguentariam tabernam modo pistrinum Ariciae exercuisse obicit. Cassius quidem Parmensis quadam epistola non tantum ut pistoris sed etiam ut nummulair nepotem sic taxat Augustum: Materna tibi farinast ex crudissimo Ariciae pistrino: hanc finxit manibus collybo decoloratis Nerulonensis mensarius.

Paragrafo 5
Natus est Augustus M. Tullio Cicerone C. Antonio conss. XIIII. Kal. Octob. paulo ante solis exortum regione Palati ad Capita bubulo ubi nunc sacrarium habet aliquanto post quam excessit constitutum. Nam ut senatus actis continetur cum C. Laetorius adulscens patricii generis in deprecanda graviore adulterii poena praeter aetatem atque natales hoc quoque patribus conscriptis allegaret esse possessorem ac velut aedituum soli quod primum Divus Augustus nascens attigisset peteretque donari quasi proprio suo ac peculiari deo decretum est ut ea pars domus consecrareur.

  • Latino
  • Divus Augustus
  • Svetonio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti