Paragrafi da 11 a 15 - Studentville

Paragrafi da 11 a 15

Paragrafo 11
Hoc bello cum Hirtius in acie Pansa paulo post ex vulnere perissent rumor increbruit ambos opera eius occisos ut Antonio fugato re publica consulibus orbata solus victores exercitus occuparet. Pansae quidem adeo suspecta mors fuit ut Glyco medicus custoditus sit quasi venenum vulneri indidisset. Adicit his Aquilius Niger alterum e consulibus Hirtium in pugnae tumultu ab ipso interemptum.

Paragrafo 12
Sed ut cognovit Antonium post fugam a M. Lepido receptum ceterosque duces et exercitus consentire pro patribus causam optimatium sine cunctatione deseruit ad praetextum mutatae voluntatis dicta factaque quorundam calumniatus quasi alii se puerum alii ornandum tolendumque iactassent ne aut sibi aut veteranis par gratia referretur. Et quo magis paenitentiam prioris sectae approbaret Nursinos grandi pecunia et quam pendere nequirent multatos extorres oppido egit quod Mutinensi acie interemptorum civium tumulo publice extructo ascripserant pro libertate eos occubuisse.

Paragrafo 13
Inita cum Antonio et Lepido societate Philippense quoque bellum quamquam invalidus atque aeger duplici proelio transegit quorum priore castris exutus vix ad Antoni cornu fuga evaserat. Nec successum victoriae moderatus est sed capite Bruti Romam misso ut statuae Caesaris subiceretur in splendidissimum quemque captivum non sine verborum contumelia saeviit; ut quidem uni suppliciter sepulturam precanti respondisse dicatur iam istam volucrum fore potestatem; alios patrem et filium pro vita rogantis sortiri vel micare iussisse ut alterutri concederetur ac spectasse utrumque morientem cum patre quia se optulerat occiso filius quoque voluntariam occubuisset necem. Quare ceteri in his M. Favionius ille Catonis aemulus cum catenati producerentur imperatore Antonio honorifice salutato hunc foedissimo convitio coram prosciderunt. Partitis post victoriam officiis cum Antonius Orientem ordinandum ipse veteranos in Italiam reducendos et municipalibus agris conlocandos recepisset neque veteranorum neque possessorum gratiam tenuit alteris pelli se alteris non pro spe meritorum tractari querentibus.

Paragrafo 14
Quo tempore L. Antonium fiducia consulatus quem gerebat ac fraternae potentiae res novas molientem confugere Perusiam coegit et ad deditionem fame compulit non tamen sine magnis suis et ante bellum et in bello discriminibus. Nam cum spectaculo ludorum gregarium militem in quattuordecim ordinibus sedentem excitari per apparitorem iussisset rumore ab obtrectatoribus dilato quasi eundem mox et discruciatum necasset minimum afuit quin periret concursu et indignatione turbae militaris. Saluti fuit quod qui desiderabatur repente comparuit incolumnis ac sine iniuria. Circa Perusinum autem murum sacrificans paene interceptus est a manu gladiatorum quae oppido eruperat.

Paragrafo 15
Perusia capta in plurimos animadvertit orare veniam vel excusare se conantibus una voce occurrens moriendum esse. Scribunt quidam trecentos ex dediticiis electos utriusque ordinis ad aram Divo Iulio extructam Idibus Martiis hostiarum more mactatos. Extiterunt qui traderent conpecto eum ad arma isse ut occulti adversarii et quos metus magis quam voluntas contineret facultate L. Antoni ducis praebita detegerentur divictisque is et confiscatis promissa veteranis praemia perolverentur.

  • Latino
  • Divus Augustus
  • Svetonio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti