Paragrafi da 11 a 15 - Studentville

Paragrafi da 11 a 15

Paragrafo 11
Conciliato populi fauore temptauit per partem tribunorum ut sibi Aegyptus prouincia plebi scito daretur nanctus extraordinarii imperii occasionem quod Alexandrini regem suum socium atque amicum a senatu appellatum expulerant resque uulgo inprobabatur. nec obtinuit aduersante optimatium factione: quorum auctoritatem ut quibus posset modis in uicem deminueret tropaea Gai Mari de Iugurtha deque Cimbris atque Teutonis olim a Sulla disiecta restituit atque in exercenda de sicaris quaestione eos quoque sicariorum numero habuit qui proscriptione ob relata ciuium Romanorum capita pecunias ex aerario acceperant quamquam exceptos Cornelis legibus.

Paragrafo 12
Subornauit etiam qui Gaio Rabirio perduellionis diem diceret quo praecipuo adiutore aliquot ante annos Luci Saturnini seditiosum tribunatum senatus coercuerat ac sorte iudex in reum ductus tam cupide condemnauit ut ad populum prouocanti nihil aeque ac iudicis acerbitas profuerit.

Paragrafo 13
Deposita prouinciae spe pontificatum maximum petit non sine profusissima largitione; in qua reputans magnitudinem aeris alieni cum mane ad comitia descenderet praedixisse matri osculanti fertur domum se nisi pontificem non reuersurum. atque ita potentissimos duos competitores multumque et aetate et dignitate antecedentes superauit ut plura ipse in eorum tribubus suffragia quam uterque in omnibus tulerit.

Paragrafo 14
Praetor creatus detecta coniuratione Catilinae senatuque uniuerso in socios facinoris ultimam statuente poenam solus municipatim diuidendos custodiendosque publicatis bonis censuit. quin et tantum metum iniecit asperiora suadentibus identidem ostentans quanta eos in posterum a plebe Romana maneret inuidia ut Decimum Silanum consulem designatum non piguerit sententiam suam quia mutare turpe erat interpretatione lenire uelut grauius atque ipse sensisset exceptam. obtinuisset adeo transductis iam ad se pluribus et in his Cicerone consulis fratre nisi labantem ordinem confirmasset M. Catonis oratio. ac ne sic quidem impedire rem destitit quoad manus equitum Romanorum quae armata praesidii causa circumstabat inmoderatius perseueranti necem comminata est etiam strictos gladios usque eo intentans ut sedentem una proximi deseruerint uix pauci complexu togaque obiecta protexerint. tunc plane deterritus non modo cessit sed et in reliquum anni tempus curia abstinuit.

Paragrafo 15
Primo praeturae die Quintum Catulum de refectione Capitoli ad disquisitionem populi uocauit rogatione promulgata qua curationem eam in alium transferebat; uerum impar optimatium conspirationi quos relicto statim nouorum consulum officio frequentes obstinatosque ad resistendum concucurrisse cernebat hanc quidem actionem deposuit.

  • Latino
  • Divus Iulius
  • Svetonio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti