Divus Iulius Paragrafi da 16 a 20: versione svolta - StudentVille

Paragrafi da 16 a 20

Paragrafo 16
Ceterum Caecilio Metello tribuno plebis turbulentissimas leges aduersus collegarum intercessionem ferenti auctorem propugnatoremque se pertinacissime praestitit donec ambo administratione rei publicae decreto patrum submouerentur. ac nihilo minus permanere in magistratu et ius dicere ausus ut comperit paratos qui ui ac per arma prohiberent dimissis lictoribus abiectaque praetexta domum clam refugit pro condicione temporum quieturus. multitudinem quoque biduo post sponte et ultro confluentem operamque sibi in adserenda dignitate tumultuosius pollicentem conpescuit. quod cum praeter opinionem euenisset senatus ob eundem coetum festinato coactus gratias ei per primores uiros egit accitumque in curiam et amplissimis uerbis conlaudatum in integrum restituit inducto priore decreto.

Paragrafo 17
Recidit rursus in discrimen aliud inter socios Catilinae nominatus et apud Nouium Nigrum quaestorem a Lucio Vettio indice et in senatu a Quinto Curio cui quod primus consilia coniuratorum detexerat constituta erant publice praemia. Curius e Catilina se cognouisse dicebat Vettius etiam chirographum eius Catilinae datum pollicebatur. id uero Caesar nullo modo tolerandum existimans cum inplorato Ciceronis testimonio quaedam se de coniuratione ultro ad eum detulisse docuisset ne Curio praemia darentur effecit; Vettium pignoribus captis et direpta supellectile male mulcatum ac pro rostris in contione paene discerptum coiecit in carcerem; eodem Nouium quaestorem quod compellari apud se maiorem potestatem passus esset.

Paragrafo 18
Ex praetura ulteriorem sortitus Hispaniam retinentes creditores interuentu sponsorum remouit ac neque more neque iure ante quam prouinciae or[di]narentur profectus est: incertum metune iudicii quod priuato parabatur an quo maturius sociis inplorantibus subueniret; pacataque prouincia pari festinatione non expectato successore ad triumphum simul consulatumque decessit. sed cum edictis iam comitis ratio eius haberi non posset nisi priuatus introisset urbem et ambienti ut legibus solueretur multi contra dicerent coactus est triumphum ne consulatu excluderetur dimittere.

Paragrafo 19
E duobus consulatus competitoribus Lucio Lucceio Marcoque Bibulo Lucceium sibi adiunxit pactus ut is quoniam inferior gratia esset pecuniaque polleret nummos de suo communi nomine per centurias pronuntiaret. qua cognita re optimates quos metus ceperat nihil non ausurum eum in summo magistratu concordi et consentiente collega auctores Bibulo fuerunt tantundem pollicendi ac plerique pecunias contulerunt ne Catone quidem abnuente eam largitionem e re publica fieri. Igitur cum Bibulo consul creatur. eandem ob causam opera ab optimatibus data est ut prouinciae futuris consulibus minimi negotii id est siluae callesque decernerentur. qua maxime iniuria instinctus omnibus officiis Gnaeum Pompeium adsectatus est offensum patribus quod Mithridate rege uicto cunctantius confirmarentur acta sua; Pompeioque Marcum Crassum reconciliauit ueterem inimicum ex consulatu quem summa discordia simul gesserant; ac societatem cum utroque iniit ne quid ageretur in re publica quod displicuisset ulli e tribus.

Paragrafo 20
Inito honore primus omnium instituit ut tam senatus quam populi diurna acta confierent et publicarentur. antiquum etiam re[t]tulit morem ut quo mense fasces non haberet accensus ante eum iret lictores pone sequerentur. lege autem agraria promulgata obnuntiantem collegam armis foro expulit ac postero die in senatu conquestum nec quoquam reperto qui super tali consternatione referre aut censere aliquid auderet qualia multa saepe in leuioribus turbis decreta erant in eam coegit desperationem ut quoad potestate abiret domo abditus nihil aliud quam per edicta obnuntiaret. Vnus ex eo tempore omnia in re publica et ad arbitrium administrauit ut nonnulli urbanorum cum quid per iocum testandi gratia signarent non Caesare et Bibulo sed Iulio et Caesare consulibus actum scriberent bis eundem praeponentes nomine atque cognomine utque uulgo mox ferrentur hi versus:
non Bibulo quiddam nuper sed Caesare factum est:
nam Bibulo fieri consule nil memini.

campum Stellatem maioribus consecratum agrumque Campanum ad subsidia rei publicae uectigalem relictum diuisit extra sortem ad uiginti milibus ciuium quibus terni pluresue liberi essent. publicanos remissionem petentis tertia mercedum parte releuauit ac ne in locatione nouorum uectigalium inmoderatius licerentur propalam monuit. cetera item quae cuique libuissent dilargitus est contra dicente nullo ac si conaretur quis absterrito. Marcum Catonem interpellantem extrahi curia per lictorem ducique in carcerem iussit. Lucio Lucullo liberius resistenti tantum calumniarum metum iniecit ut ad genua ultro sibi accideret. Cicerone in iudicio quodam deplorante temporum statum Publium Clodium inimicum eius frustra iam pridem a patribus ad plebem transire nitentem eodem die horaque nona transduxit. postremo in uniuersos diuersae factionis [indicem . . . . . . ] inductum praemiis ut se de inferenda Pompeio nece sollicitatum a quibusdam profiteretur productusque pro rostris auctores ex conpacto nominaret; sed uno atque altero frustra nec sine suspicione fraudis nominatis desperans tam praecipitis consilii euentum intercepisse ueneno indicem creditur.

  • Latino
  • Divus Iulius
  • Svetonio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti