Paragrafi da 21 a 25 - Studentville

Paragrafi da 21 a 25

Paragrafo 21
Domuit autem partim ductu partim auspiciis suis Cantabriam Aquitaniam Pannoniam Delmatiam cum Illyrico omni item Raetiam et Vindelicos ac Salassos gentes Inalpinas. Coercuit et Dacorum incursiones tribus eorum ducibus cum magna copia caesis Germanosque ultra Albim fluvium summovit ex quibus Suebos et Sigambros dedentis se traduxit in Galliam atque in proximis Rheno agris conlocavit. Alias item nationes male quietas ad obsequium redegit. Nec ulli genti sine iustis et necessariis causis bellum intulit tantumque afuit a cupiditate quoquo modo imperium vel bellicam gloriam augendi ut quorundam barbarorum principes in aede Martis Ultoris iurare coegerit mansuros se in fide ac pace quam peterent a quibusdam vero novum genus obsidum feminas exigere temptaverit quod neglegere marum pignora sentiebat; et tamen potestatem semper omnibus fecit quotiens vellent obsides recipiendi. Neque aut crebrius aut perfidiosius rebellantis graviore umquam ultus est poena quam ut captivos sub lege venundaret ne in vicina regione servirent neve intra tricensimum annum liberarentur. Qua virtutis moderationisque fama Indos etiam ac Scythas auditu modo cognitos pellexit ad amicitiam suam populique Romani ultro per legatos petendam. Parthi quoque et Armeniam vindicanti facile cesserunt et signa militaria quae M. Crasso et M. Antonio ademerant reposcenti reddiderunt obsidesque insuper optulerunt denique pluribus quondam de regno concertantibus nonnisi ab ipso electum probaverunt.

Paragrafo 22
Ianum Quirinum semel atque iterum a condita urbe ante memoriam suam clausum in multo breviore temporis spatio terra marique pace parta ter clusit. Bis ovans ingressus est urbem post Philippense et rursus post Siculum bellum. Curulis triumphos tris egit Delmaticum Actiacum Alexandrinum continuo triduo omnes.

Paragrafo 23
Graves ignominias cladesque duas omnino nec alibi quam in Germania accept Lollianam et Varianam sed Lollianam maioris infamiae quam detrimenti Varianam paena exitiabilem tribus legionibus cum duce legatisque et auxiliis omnibu caesis. Hac nuntiata excubias per urbem indixit ne quis tumultus existeret et praesidibus provinciarum propagavit imperium ut a peritis et assuetis socii continerentur. Vovit et magnos ludos Iovi Optimo Maximo si res p. in meliorem statum vertisset: quod factum Cimbrico Marsicoque bello erat. Adeo denique consternatum ferunt ut per continuos menses barba capilloque summisso caput interdum foribu illideret vociferans: Quintili Vare legiones redde! diemque cladis quot annis maestum habuerit a lugubrem.

Paragrafo 24
In re militari et commutavit multa et instituit atque etiam ad antiquum morem nonnulla revocavit. Disciplinam severissime rexit: ne legatorum quidem cuiquam nisi gravate hibernisque demum mensibus permisit uxorem intervisere. Equitem Romanum quod duobus filiis adulescentibus causa detrectandi sacramenti pollices amputasset ipsum bonaque subiecit hastae; quem tamen quod inminere emptioni publicanos videbat liberto suo addixit ut relegatum in agros pro libero esse sineret. Decimam legionem contumacius parentem cum ignominia totam dimisit item alias immodeste missionem postulantes citra commoda emeritorum praemiorum exauctoravit. Cohortes si quae cessissent loco decimatas hordeo pavit. Centuriones statione deserta itidem ut manipulares capitali animadversione puniit pro cetero delictorum genere variis ignominis adfecit ut stare per totum diem iuberet ante praetorium interdum trunicatos discinctosque nonnumquam cum decempedis vel etiam cespitem portantes.

Paragrafo 25
Neque post bella civilia aut in continione aut per edictum ullos militum commilitones appellabat sed milites ac ne a filiis quidem aut privignis suis imperio praeditis aliter appellari passus est ambitiosius id existimans quam aut ratio militaris aut temporum quies aut sua domusque suae maiestas postularet. Libertino milite praeterquam Romae incendiorum causa et si tumultus in graviore annona metueretur bis usus est: semel ad praesidium coloniarum Illyricum contingentium iterum ad tutelam ripae Rheni fluminis; eosque servos adhuc viris feminisque pecuniosioribus indictos ac sine mora manumissos sub priore vexillo habuit neque aut commixtos cum ingenuis aut eodem modo armatos. Dona militaria aliquanto facilius phaleras et torques quicquid auro argentoque constaret quam vallares ac murales coronas quae honore praecellerent dabat; has quam parcissime et sine ambitione ac saepe etiam caligatis tribuit. M. Agrippam in Sicilia post navalem victoriam caeruleo vexillo donavit. Solos triumphales quamquam et socios epeditionum et participes victoriarum suarum numquam donis impertiendos putavit quod ipsi quoque ius habuissent tribuendi ea quibus vellent. Nihil autem minus perfecto duci quam festinationem temeritatemque convenire arbitrabatur. Crebro itaque illa iactabat: Speude bradeos. Asphales gar est ameinon e thraasus stratelates. Et Sat celeriter fieri quidquid fiat satis bene. Proelium quidem aut bellum suscipiendum omnino negabat nisi cum maior emolumenti spes quam damni metus ostenderetur. Nam minima commoda non minimo sectantis discrimine similes aiebat esse aureo hamo piscantibus cuius abrupti damnum nulla captura pensari posset.

  • Latino
  • Divus Augustus
  • Svetonio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti