Paragrafi da 21 a 25 - Studentville

Paragrafi da 21 a 25

Paragrafo 21
Sub idem tempus Calpurniam L. Pisonis filiam successuri sibi in consulatu duxit uxorem suamque Iuliam Gnaeo Pompeio conlocauit repudiato priore sponso Seruilio Caepione cuius uel praecipua opera paulo ante Bibulum inpugnauerat. ac post nouam adfinitatem Pompeium primum rogare sententiam coepit cum Crassum soleret essetque consuetudo ut quem ordinem interrogandi sententias consul Kal. Ianuariis instituisset eum toto anno conseruaret.

Paragrafo 22
Socero igitur generoque suffragantibus ex omni prouinciarum copia Gallias potissimum elegit + cuius emolumento et oportunitate idonea sit materia triumphorum +. et initio quidem Galliam Cisalpinam Illyrico adiecto lege Vatinia accepit; mox per senatum Comatam quoque ueritis patribus ne si ipsi negassent populus et hanc daret. quo gaudio elatus non temperauit quin paucos post dies frequenti curia iactaret inuitis et gementibus aduersaris adeptum se quae concupisset proinde ex eo insultaturum omnium capitibus; ac negante quodam per contumeliam facile hoc ulli feminae fore responderit quasi adludens: in Suria quoque regnasse Sameramin magnamque Asiae partem Amazonas tenuisse quondam.

Paragrafo 23
Functus consulatu Gaio Memmio Lucioque Domitio praetoribus de superioris anni actis referentibus cognitionem senatui detulit; nec illo suscipiente triduoque per inritas altercationes absumpto in prouinciam abiit. et statim quaestor eius in praeiudicium aliquot criminibus arreptus est. mox et ipse a Lucio Antistio tr. pl. postulatus appellato demum collegio optinuit cum rei publicae causa abesset reus ne fieret. ad securitatem ergo posteri temporis in magno negotio habuit obligare semper annuos magistratus et e petitoribus non alios adiuuare aut ad honorem pati peruenire quam qui sibi recepissent propugnaturos absentiam suam; cuius pacti non dubitauit a quibusdam ius iurandum atque etiam syngrapham exigere.

Paragrafo 24
Sed cum Lucius Domitius consulatus candidatus palam minaretur consulem se effecturum quod praetor nequisset adempturumque ei exercitus Crassum Pompeiumque in urbem prouinciae suae Lucam extractos conpulit ut detrudendi Domitii causa consulatum alterum peterent perfecitque [per] utrumque ut in quinquennium sibi imperium prorogaretur. qua fiducia ad legiones quas a re publica acceperat alias priuato sumptu addidit unam etiam ex Transalpinis conscriptam uocabulo quoque Gallico + Alauda enim appellabatur + quam disciplina cultuque Romano institutam et ornatam postea uniuersam ciuitate donauit. nec deinde ulla belli occasione [ne] iniusti quidem ac periculosi abstinuit tam foederatis quam infestis ac feris gentibus ultro lacessitis adeo ut senatus quondam legatos ad explorandum statum Galliarum mittendos decreuerit ac nonnulli dedendum eum hostibus censuerint. sed prospere [de]cedentibus rebus et saepius et plurium quam quisquam umquam dierum supplicationes impetrauit.

Paragrafo 25
Gessit autem nouem annis quibus in imperio fuit haec fere. Omnem Galliam quae saltu Pyrenaeo Alpibusque et monte Cebenna fluminibus Rheno ac Rhodano continetur patetque circuitu ad bis et tricies centum milia passuum praeter socias ac bene meritas ciuitates in prouinciae formam redegit eique [CCCC] in singulos annos stipendii nomine inposuit. Germanos qui trans Rhenum incolunt primus Romanorum ponte fabricato adgressus maximis adfecit cladibus; adgressus est et Britannos ignotos antea superatisque pecunias et obsides imperauit; per tot successus ter nec amplius aduersum casum expertus: in Britannia classe ui tempestatis prope absumpta et in Gallia ad Gergouiam legione fusa et in Germanorum finibus Titurio et Aurunculeio legatis per insidias caesis.

  • Latino
  • Divus Iulius
  • Svetonio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti