Paragrafi da 26 a 30 - Studentville

Paragrafi da 26 a 30

Paragrafo 26
Eodem temporis spatio matrem primo deinde filiam nec multo post nepotem amisit. inter quae consternata Publi Clodi caede re publica cum senatus unum consulem nominatimque Gnaeum Pompeium fieri censuisset egit cum tribunis plebis collegam se Pompeio destinantibus id potius ad populum ferrent ut absenti sibi quandoque imperii tempus expleri coepisset petitio secundi consulatus daretur ne ea causa maturius et inperfecto adhuc bello decederet. quod ut adeptus est altiora iam meditans et spei plenus nullum largitionis aut officiorum in quemquam genus publice priuatimque omisit. forum de manubiis incohauit cuius area super sestertium milies constitit. munus populo epulumque pronuntiauit in filiae memoriam quod ante eum nemo. quorum ut quam maxima expectatio esset ea quae ad epulum pertinerent quamuis macellaris ablocata etiam domesticatim apparabat. gladiatores notos sicubi infestis spectatoribus dimicarent ui rapiendos reseruandosque mandabat. tirones neque in ludo neque per lanistas sed in domibus per equites Romanos atque etiam per senatores armorum peritos erudiebat precibus enitens quod epistulis eius ostenditur ut disciplinam singulorum susciperent ipsique dictata exercentibus darent. legionibus stipendium in perpetuum duplicauit. frumentum quotiens copia esset etiam sine modo mensuraque praebuit ac singula interdum mancipia e praeda uiritim dedit.

Paragrafo 27
Ad retinendam autem Pompei necessitudinem ac uoluntatem Octauiam sororis suae neptem quae Gaio Marcello nupta erat condicionem ei detulit sibique filiam eius in matrimonium petit Fausto Sullae destinatam. omnibus uero circa eum atque etiam parte magna senatus gratuito aut leui faenore obstrictis ex reliquo quoque ordinum genere uel inuitatos uel sponte ad se commeantis uberrimo congiario prosequebatur libertos insuper seruulosque cuiusque prout domino patronoue gratus qui esset. tum reorum aut obaeratorum aut prodigae iuuentutis subsidium unicum ac promptissimum erat nisi quos grauior criminum uel inopiae luxuriaeue uis urgeret quam ut subueniri posset a se; his plane palam bello ciuili opus esse dicebat.

Paragrafo 28
Nec minore studio reges atque prouincias per terrarum orbem adliciebat aliis captiuorum milia dono offerens aliis citra senatus populique auctoritatem quo uellent et quotiens uellent auxilia submittens superque Italiae Galliarumque et Hispaniarum Asiae quoque et Graeciae potentissimas urbes praecipuis operibus exornans; donec attonitis iam omnibus et quorsum illa tenderent reputantibus Marcus Claudius Marcellus consul edicto praefatus de summa se re publica acturum rettulit ad senatum ut ei succederetur ante tempus quoniam bello confecto pax esset ac dimitti deberet uictor exercitus; et ne absentis ratio comitiis haberetur quando nec plebi scito Pompeius postea abrogasset. acciderat autem ut is legem de iure magistratuum ferens eo capite quo petitione honorum absentis submouebat ne Caesarem quidem exciperet per obliuionem ac mox lege iam in aes incisa et in aerarium condita corrigeret errorem. nec contentus Marcellus prouincias Caesari et priuilegium eripere re[t]tulit etiam ut colonis quos rogatione Vatinia Nouum Comum deduxisset ciuitas adimeretur quod per ambitionem et ultra praescriptum data esset.

Paragrafo 29
Commotus his Caesar ac iudicans quod saepe ex eo auditum ferunt difficilius se principem ciuitatis a primo ordine in secundum quam ex secundo in nouissimum detrudi summa ope restitit partim per intercessores tribunos partim per Seruium Sulpicium alterum consulem. insequenti quoque anno Gaio Marcello qui fratri patrueli suo Marco in consulatu successerat eadem temptante collegam eius Aemilium Paulum Gaiumque Curionem uiolentissimum tribunorum ingenti mercede defensores parauit. sed cum obstinatius omnia agi uideret et designatos etiam consules e parte diuersa senatum litteris deprecatus est ne sibi beneficium populi adimeretur aut ut ceteri quoque imperatores ab exercitibus discederent; confisus ut putant facilius se simul atque libuisset ueteranos conuocaturum quam Pompeium nouos milites. cum aduersariis autem pepigit ut dimissis octo legionibus Transalpinaque Gallia duae sibi legiones et Cisalpina prouincia uel etiam una legio cum Illyrico concederetur quoad consul fieret.

Paragrafo 30
Verum neque senatu interueniente et aduersariis negantibus ullam se de re publica facturos pactionem transiit in citeriorem Galliam conuentibusque peractis Rauennae substitit bello uindicaturus si quid de tribunis plebis intercedentibus pro se grauius a senatu constitutum esset. Et praetextum quidem illi ciuilium armorum hoc fuit; causas autem alias fuisse opinantur. Gnaeus Pompeius ita dictitabat quod neque opera consummare quae instituerat neque populi expectationem quam de aduentu suo fecerat priuatis opibus explere posset turbare omnia ac permiscere uoluisse. alii timuisse dicunt ne eorum quae primo consulatu aduersus auspicia legesque et intercessiones gessisset rationem reddere cogeretur; cum M. Cato identidem nec sine iure iurando denuntiaret delaturum se nomen eius simul ac primum exercitum dimisisset; cumque uulgo fore praedicarent ut si priuatus redisset Milonis exemplo circumpositis armatis causam apud iudices diceret. quod probabilius facit Asinius Pollio Pharsalica acie caesos profligatosque aduersarios prospicientem haec eum ad uerbum dixisse referens: ‘hoc uoluerunt; tantis rebus gestis Gaius Caesar condemnatus essem nisi ab exercitu auxilium petissem.’ quidam putant captum imperii consuetudine pensitatisque suis et inimicorum uiribus usum occasione rapiendae dominationis quam aetate prima concupisset. quod existimasse uidebatur et Cicero scribens de Officiis tertio libro semper Caesarem in ore habuisse Euripidis uersus quos sic ipse conuertit:

nam si uiolandum est ius [regnandi] gratia
uiolandum est: aliis rebus pietatem colas.

  • Latino
  • Divus Iulius
  • Svetonio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti